Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.9.1 | Cic. Fam. 3.9.3 (English) | >>Cic. Fam. 3.10.1 |
3.9.2
ego , etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior , tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui , neque vero ob eam causam , quo ipse facilius consequerer (nam id quidem Ἐπικούρειον est ), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se . qua re , quoniam pluris tu habes quam ceteri , quos scias in hanc provinciam proficisci , quod te adeunt fere omnes , si quid velis , gratissimum mihi feceris , si ad me , simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto , litteras miseris . 'longi subselli ,' ut noster Pompeius appellat , iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius ?), tua tamen dignitas suum locum obtinebit ; sed , si me diligis , si a me diligi vis , ad me litteras , ut quam primum laetitia adficiar , mittito .
et velim , reliquum quod est promissi ac muneris tui , mihi persolvas . Cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector . quod autem a me tale quiddam desideras , sane mihi considerandum est , quonam te remunerer potissimum genere . nam profecto non est meum , qui in scribendo , ut soles admirari , tantum industriae ponam , committere ut neglegens in scribendo fuisse videar , praesertim cum id non modo neglegentis , sed etiam ingrati animi crimen futurum sit .
verum haec videbimus . illud , quod polliceris , velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta , sed iam inveterata amicitia cures , enitare , ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur . omnino serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa , tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras ), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a me recte factum puto , quod non
statim , ut appellatus imperator sim , sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim . haec igitur tibi erunt curae , quem ad modum ostendis , meque totum et mea et meos commendatos habebis .
3.9.3
3.9.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.9.1 | Cic. Fam. 3.9.3 (English) | >>Cic. Fam. 3.10.1 |